Libro 2, Paragrafo 25 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 25

Quod autem pietatem adhiberi opes amoveri iubet significat probitatem gratam esse deo sumptum esse removendum. Quom enim paupertatem cum divitiis etiam inter homines esse aequalem velimus cur eam sumptu ad sacra addito deorum aditu arceamus? Praesertim cum ipsi deo nihil minus gratum futurum sit quam non omnibus patere ad se placandum et colendum viam. Quod autem non iudex sed deus ipse vindex constituitur praesentis poenae metu religio confirmari videtur. Suosque deos aut novos aut alienigenas coli confusionem habet religionum et ignotas caerimonias nos sacerdotibus.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti