Libro 2, Paragrafo 52 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 52

Hoc ego loco multisque aliis quaero a vobis Scaevolae pontifices maximi et homines meo quidem iudicio acutissimi quid sit quod ad ius pontificium civile adpetatis; civilis enim iuris scientia pontificium quodam modo tollitis. Nam sacra cum pecunia pontificum auctoritate nulla lege coniuncta sunt. Itaquc si vos tantummodo pontifices essetis pontificalis maneret auctoritas; sed quod idem iuris civilis estis peritissimi hac scientia illam eludistis. Placuit P. Scaevolae et Ti. Coruncanio pontificibus maximis itemque ceteris eos qui tantundem caperent quantum omnes heredes sacris alligari. Habeo ius pontificium

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti