Libro 2, Paragrafo 36 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 36

Atticus: Excipis credo illa quibus ipsi initiati sumus.

Marcus : Ego vero excipiam. Nam mihi cum multa eximia divinaque videntur Athenae tuae peperisse atque in vitam hominum attulisse tum nihil meilus illis mysteriis quibus ex agresti immanique vita exculti ad humanitatem et mitigati sumus initiaque ut appellantur ita re vera principia vitae cognovimus neque solum cum laetitia vivendi rationem accepimus sed etiam cum spe meliore moriendi. Quid autem mihi displiceat in nocturnis poetae indicant comici. Qua licentia Romae data quidnam egisset ille qui in saerificium cogitatam libidinem intulit quo ne inprudentiam quidem oculorum adici fas fuit?

Atticus : Tu vero istam Romae legem rogato nobis nostras ne ademeris.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti