Libro 2, Paragrafo 39 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 39

Quam ob rem ille quidem sapientissimus Graeciae vir longeque doctissimus valde hanc labem veretur. Negat enim mutari posse musicas leges sine mutatione legum publicarum. Ego autem nec tam valde id timendum nec plane contemnendum puto. Illud quidem quae solebat quondam conpleri severitate iucunda Livianis et Naevianis modis nunc ut eadem exultet * cervices oculosque pariter cum modorum flexionibus torqueant. Graviter olim ista vindicabat vetus illa Graecia longe providens quam sensim pernicies inlapsa civium [in] animos malis studiis malisque doctrinis repente totas civitates everteret si quidem illa severa Lacedaemo nervos iussit quos plures quam septem haberet in Timothei fidibus indi.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti