LIbro 2, Paragrafo 41 - Studentville

LIbro 2, Paragrafo 41

Quod et nunc multis fit in fanis Alexander in Cilicia deposuisse apud Solensis in delubro pecuniam dicitur et Atheniensis Clisthenes civis egregius quom rebus timeret suis Iunoni Samiae filiarum dotis credidisse. Iam de periuriis de incesto nihil sane hoc quidem loco disputandum est. Donis impii ne placare audeant deos Platonem audiant qui vetat dubitare qua sit mente futurus deus quom vir nemo bonus ab inprobo se donari velit. Diligentiam votorum satis in lege dictum est * ac votis sponsio qua obligamur deo. Poena vero violatae religionis iustam recusationem non habet. Quid ego hic sceleratorum utar exemplis quorum plenae tragoediae? Quae ante oculos sunt ea potius adtingam. Etsi haec commemoratio vereor ne supra hominis fortunam esse videatur tamen quoniam sermo mihi est apud vos nihil reticebo volamque hoc quod loquar diis inmortalibus gratum potius videri quam grave.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti