His copiis fidens Achillas paucitatemque militum Caesaris despiciens occupabat Alexandriam praeter eam oppidi partem
quam Caesar cum militibus tenebat primo impetu domum eius irrumpere conatus; sed Caesar dispositis per vias cohortibus impetum
eius sustinuit. Eodemque tempore pugnatum est ad portum ac longe maximam ea res attulit dimicationem. Simul enim diductis
copiis pluribus viis pugnabatur et magna multitudine naves longas occupare hostes conabantur; quarum erant L auxilio missae ad
Pompeium proelioque in Thessalia facto domum redierant quadriremes omnes et quinqueremes aptae instructaeque omnibus rebus ad
navigandum praeter has XXII quae praesidii causa Alexandriae esse consuerant constratae omnes; quas si occupavissent classe
Caesari erepta portum ac mare totum in sua potestate haberent commeatu auxiliisque Caesarem prohiberent. Itaque tanta est
contentione actum quanta agi debuit cum illi celerem in ea re victoriam hi salutem suam consistere viderent. Sed rem obtinuit
Caesar omnesque eas naves et reliquas quae erant in navalibus incendit quod tam late tueri parva manu non poterat confestimque
ad Pharum navibus milites euit.
- Latino
- De Bello Civili
- Cesare