Libro 1 - Paragrafi da 36 a 40 - Studentville

Libro 1 - Paragrafi da 36 a 40

Paragrafo 36
Haec dum inter eos aguntur Domitius navibus Massiliam pervenit atque ab eis receptus urbi

praeficitur; summa ei belli administrandi permittitur. Eius imperio classem quoquo versus dimittunt; onerarias naves quas

ubique possunt deprehendunt atque in portum deducunt parum clavis aut materia atque armamentis instructis ad reliquas armandas

reficiendasque utuntur; frumenti quod inventum est in publicum conferunt; reliquas merces commeatusque ad obsidionem urbis si

accidat reservant. Quibus iniuriis permotus Caesar legiones tres Massiliam adducit; turres vineasque ad oppugnationem urbis

agere naves longas Arelate numero XII facere instituit. Quibus effectis armatisque diebus XXX a qua die materia caesa est

adductisque Massiliam his D. Brutum praeficit C. Trebonium legatum ad oppugnationem Massiliae relinquit.

Paragrafo 37
Dum haec parat atque administrat C. Fabium legatum cum legionibus III quas

Narbone circumque ea loca hiemandi causa disposuerat in Hispaniam praemittit celeriterque saltus Pyrenaeos occupari iubet qui

eo tempore ab L. Afranio legato praesidiis tenebantur. Reliquas legiones quae longius hiemabant subsequi iubet. Fabius ut erat

imperatum adhibita celeritate praesidium ex saltu deiecit magnisque itineribus ad exercitum Afrani contendit.

Paragrafo 38
Adventu L.Vibulli Rufi quem a Pompeio missum in Hispaniam demonstratum est

Afranius et Petreius et Varro legati Pompei quorum unus Hispaniam citeriorem tribus legionibus alter ulteriorem a saltu

Castulonensi ad Anam duabus legionibus tertius ab Ana Vettonum agrum Lusitaniamque pari numero legionum optinebat officia inter

se partiuntur uti Petreius ex Lusitania per Vettones cum omnibus copiis ad Afranium proficiscatur Varro cum eis quas habebat

legionibus omnem ulteriorem Hispaniam tueatur. His rebus constitutis equites auxiliaque toti Lusitaniae a Petreio Celtiberiae

Cantabris barbarisque omnibus qui ad Oceanum pertinent ab Afranio imperantur. Quibus coactis celeriter Petreius per Vettones ad

Afranium pervenit constituuntque communi consilio bellum ad Ilerdam propter ipsius opportunitatem gerere.

Paragrafo 39
Erant ut supra demonstratum est legiones Afranii tres Petreii duae praeterea

scutatae citerioris provinciae et caetratae ulterioris Hispaniae cohortes circiter LXXX equitumque utriusque provinciae

circiter V milia. Caesar legiones in Hispaniam praemiserat VI auxilia peditum V milia equitum III milia quae omnibus

superioribus bellis habuerat et parem ex Gallia numerum quam ipse pacaverat nominatim ex omnibus civitatibus nobilissimo et

fortissimo quoque evocato huc optimi generis hominum ex Aquitanis montanisque qui Galliam provinciam attingunt addiderat.

Audierat Pompeium per Mauretaniam cum legionibus iter in Hispaniam facere confestimque esse venturum. Simul a tribunis militum

centurionibusque mutuas pecunias sumpsit; has exercitui distribuit. Quo facto duas res consecutus est quod pignore animos

centurionum devinxit et largitione militum voluntates redemit.

Paragrafo 40
Fabius

finitimarum civitatum animos litteris nuntiisque temptabat. In Sicori flumine pontes effecerat duos distantes inter se milia

passuum IIII. His pontibus pabulatum mittebat quod ea quae citra flumen fuerant superioribus diebus consumpserat. Hoc idem fere

atque eadem de causa Pompeiani exercitus duces faciebant crebroque inter se equestribus proeliis contendebant. Huc cum

cotidiana consuetudine congressae pabulatoribus praesidio propiore ponte legiones Fabianae duae flumen transissent

impedimentaque et omnis equitatus sequeretur subito vi ventorum et aquae magnitudine pons est interruptus et reliqua multitudo

equitum interclusa. Quo cognito a Petreio et Afranio ex aggere atque cratibus quae flumine ferebantur celeriter suo ponte

Afranius quem oppido castrisque coniunctum habebat legiones IIII equitatumque omnem traiecit duabusque Fabianis occurrit

legionibus. Cuius adventu nuntiato L. Plancus qui legionibus praeerat necessaria re coactus locum capit superiorem diversamque

aciem in duas partes constituit ne ab equitatu circumveniri posset. Ita congressus impari numero magnos impetus legionum

equitatusque sustinet. Commisso ab equitibus proelio signa legionum duarum procul ab utrisque conspiciuntur quas C. Fabius

ulteriore ponte subsidio nostris miserat suspicatus fore id quod accidit ut duces adversariorum occasione et beneficio fortunae

ad nostros opprimendos uterentur. Quarum adventu proelium dirimitur ac suas uterque legiones reducit in castra.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti