Libro 3 - Paragrafi da 61 a 65 - Studentville

Libro 3 - Paragrafi da 61 a 65

Paragrafo 61
Quos Pompeius quod erant honesto loco nati et instructi liberaliter magnoque comitatu et

multis iumentis venerant virique fortes habebantur et in honore apud Caesarem fuerant quodque novum et praeter consuetudinem

acciderat omnia sua praesidia circumduxit atque ostentavit. Nam ante id tempus nemo aut miles aut eques a Caesare ad Pompeium

transierat cum paene cotidie a Pompeio ad Caesarem perfugerent vulgo vero universi in Epiro atque Aetolia conscripti milites

earumque regionum omnium quae a Caesare tenebantur. Sed hi cognitis omnibus rebus seu quid in munitionibus perfectum non erat

seu quid a peritioribus rei militaris desiderari videbatur temporibusque rerum et spatiis locorum custodiarum varia diligentia

animadversa prout cuiusque eorum qui negotiis praeerant aut natura aut studium ferebat haec ad Pompeium omnia

detulerunt.

Paragrafo 62
Quibus ille cognitis rebus eruptionisque iam ante capto

consilio ut demonstratum est tegimenta galeis milites ex viminibus facere atque aggerem iubet comportare. His paratis rebus

magnum numerum levis armaturae et sagittariorum aggeremque omnem noctu in scaphas et naves actuarias imponit et de media nocte

cohortes LX ex maximis castris praesidiisque deductas ad eam partem munitionum ducit quae pertinebant ad mare longissimeque a

maximis castris Caesaris aberant. Eodem naves quas demonstravimus aggere et levis armaturae militibus completas quasque ad

Dyrrachium naves longas habebat mittit et quid a quoque fieri velit praecipit. Ad eas munitiones Caesar Lentulum Marcellinum

quaestorem cum legione VIIII positum habebat. Huic quod valetudine minus commoda utebatur Fulvium Postumum adiutorem

submiserat.

Paragrafo 63
Erat eo loco fossa pedum XV et vallum contra hostem in

altitudinem pedum X tantundemque eius valli agger in latitudinem patebat: ab eo intermisso spatio pedum DC alter conversus in

contrariam partem erat vallus humiliore paulo munitione. Hoc enim superioribus diebus timens Caesar ne navibus nostri

circumvenirentur duplicem eo loco fecerat vallum ut si ancipiti proelio dimicaretur posset resisti. Sed operum magnitudo et

continens omnium dierum labor quod milium passuum in circuitu XVII munitiones erat complexus perficiendi spatium non dabat.

Itaque contra mare transversum vallum qui has duas munitiones coniungeret nondum perfecerat. Quae res nota erat Pompeio delata

per Allobrogas perfugas magnumque nostris attulerat incommodum. Nam ut ad mare duo cohortes nonae legionis excubuerant

accessere subito prima luce Pompeiani; simul navibus circumvecti milites in exteriorem vallum tela iaciebant fossaeque aggere

complebantur et legionarii interioris munitionis defensores scalis admotis tormentis cuiusque generis telisque terrebant

magnaque multitudo sagittariorum ab utraque parte circumfundebatur. Multum autem ab ictu lapidum quod unum nostris erat telum

viminea tegimenta galeis imposita defendebant. Itaque cum omnibus rebus nostri premerentur atque aegre resisterent animadversum

est vitium munitionis quod supra demonstratum est atque inter duos vallos qua perfectum opus non erat Pompeiani navibus eiti in

aversos nostros impetum fecerunt atque ex utraque munitione deiectos terga vertere

coegerunt

Paragrafo 64
Hoc tumultu nuntiato Marcellinus cohortes subsidio nostris

laborantibus submittit ex castris; quae fugientes conspicatae neque illos suo adventu confirmare potuerunt neque ipsae hostium

impetum tulerunt. Itaque quodcumque addebatur subsidii id corruptum timore fugientium terrorem et periculum augebat; hominum

enim multitudine receptus impediebatur. In eo proelio cum gravi vulnere esset affectus aquilifer et a viribus deficeretur

conspicatus equites nostros “hanc ego” inquit “et vivus multos per annos magna diligentia defendi et nunc moriens eadem fide

Caesari restituo. Nolite obsecro committere quod ante in exercitu Caesaris non accidit ut rei militaris dedecus admittatur

incolumemque ad eum deferte.” Hoc casu aquila conservatur omnibus primae cohortis centurionibus interfectis praeter principem

priorem.

Paragrafo 65
Iamque Pompeiani magna caede nostrorum castris Marcellini

appropinquabant non mediocri terrore illato reliquis cohortibus et M. Antonius qui proximum locum praesidiorum tenebat ea re

nuntiata cum cohortibus XII descendens ex loco superiore cernebatur. Cuius adventus Pompeianos compressit nostrosque firmavit

ut se ex maximo timore colligerent. Neque multo post Caesar significatione per castella fumo facta ut erat superioris temporis

consuetudo deductis quibusdam cohortibus ex praesidiis eodem venit. Qui cognito detrimento eum animadvertisset Pompeium extra

munitiones egressum castra secundum mare munire ut libere pabulari posset nec minus aditum navibus haberet commutata ratione

belli quoniam propositum non tenuerat castra iuxta Pompeium munire iussit.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti