Libro 3 - Paragrafi da 16 a 20 - Studentville

Libro 3 - Paragrafi da 16 a 20

Paragrafo 16
Caesar eo tempore

cum legione una profectus ad recipiendas ulteriores civitates et rem frumentariam expediendam qua angusta utebaturerat ad

Buthrotum oppidum oppositum Corcyrae. Ibi certior ab Acilio et Murco per litteras factus de postulatis Libonis et Bibuli

legionem relinquit; ipse Oricum revertitur. Eo cum venisset evocantur illi ad colloquium. Prodit Libo atque excusat Bibulum

quod is iracundia summa erat inimicitiasque habebat etiam privatas cum Caesare ex aedilitate et praetura conceptas: ob eam

causam colloquium vitasse ne res maximae spei maximaeque utilitatis eius iracundia impedirentur. Suam summam esse ac fuisse

semper voluntatem ut componeretur atque ab armis discederetur sed potestatem eius rei nullam habere propterea quod de consilii

sententia summam belli rerumque omnium Pompeio permiserint. Sed postulatis Caesaris cognitis missuros ad Pompeium atque illum

reliqua per se acturum hortantibus ipsis. Interea manerent indutiae dum ab illo rediri posset neve alter alteri noceret. Huc

addit pauca de causa et de copiis auxiliisque suis.

Paragrafo 17
Quibus rebus neque

tum respondendum Caesar existimavit neque nunc ut memoriae prodantur satis causae putamus. Postulabat Caesar ut legatos sibi ad

Pompeium sine periculo mittere liceret idque ipsi fore reciperent aut acceptos per se ad eum perducerent. Quod ad indutias

pertineret sic belli rationem esse divisam ut illi classe naves auxiliaque sua impedirent ipse ut aqua terraque eos prohiberet.

Si hoc sibi remitti vellent remitterent ipsi de maritimis custodiis; si illud tenerent se quoque id retenturum. Nihilo minus

tamen agi posse de compositione ut haec non remitterentur neque hanc rem illi esse impedimento. Libo neque legatos Caesaris

recipere neque periculum praestare eorum sed totam rem ad Pompeium reicere: unum instare de indutiis vehementissimeque

contendere. Quem ubi Caesar intellexit praesentis periculi atque inopiae vitandae causa omnem orationem instituisse neque ullam

spem aut condicionem pacis afferre ad reliquam cogitationem belli sese recepit.

Paragrafo

18
Bibulus multos dies terra prohibitus et graviore morbo ex frigore et labore implicitus cum neque curari posset

neque susceptum officium deserere vellet vim morbi sustinere non potuit Eo mortuo ad neminem unum summa imperii redit sed

separatim suam quisque classem ad arbitrium suum administrabat. Vibullius sedato tumultu quem repentinus adventus Caesaris

concitaverat ubi primum e re visum est adhibito Libone et L. Lucceio et Theophane quibuscum communicare de maximis rebus

Pompeius consueverat de mandatis Caesaris agere instituit. Quem ingressum in sermonem Pompeius interpellavit et loqui plura

prohibuit. “Quid mihi” inquit “aut vita aut civitate opus est quam beneficio Caesaris habere videbor? cuius rei opinio tolli

non poterit cum in Italiam ex qua profectus sum reductus existimabor bello periecto.” Ab eis Caesar haec facta cognovit qui

sermoni interfuerunt; conatus tamen nihilo minus est aliis rationibus per colloquia de pace

agere.

Paragrafo 19
Inter bina castra Pompei atque Caesaris unum flumen tantum

intererat Apsus crebraque inter se colloquia milites habebant neque ullum interim telum per pactiones loquentium traiciebatur.

Mittit P. Vatinium legatum ad ripam ipsam fluminis qui ea quae maxime ad pacem pertinere viderentur ageret et crebro magna voce

pronuntiaret liceretne civibus ad cives de pace legatos mittere quod etiam fugitivis ab saltu Pyrenaeo praedonibusque licuisset

praesertim eum id agerent ne cives cum civibus armis decertarent? Multa suppliciter locutus est ut de sua atque omnium salute

debebat silentioque ab utrisque militibus auditus. Responsum est ab altera parte Aulum Varronem profiteri se altera die ad

colloquium venturum atque una visurum quemadmodum tuto legati venire et quae vellent exponere possent; certumque ei rei tempus

constituitur. Quo cum esset postero die ventum magna utrimque multitudo convenit magnaque erat exspectatio eius rei atque

omnium animi intenti esse ad pacem videbantur. Qua ex frequentia Titus Labienus prodit sed missa oratione de pace loqui atque

altercari cum Vatinio incipit. Quorum mediam orationem interrumpunt subito undique tela immissa; quae ille obtectus armis

militum vitavit; vulnerantur tamen complures in his Cornelius Balbus M. Plotius L. Tiburtius centuriones militesque nonnulli.

Tum Labienus: “desinite ergo de compositione loqui; nam nobis nisi Caesaris capite relato pax esse nulla

potest.”

Paragrafo 20
Eisdem temporibus M. Caelius Rufus praetor causa debitorum

suscepta initio magistratus tribunal suum iuxta C. Treboni praetoris urbani sellam collocavit et si quis appellavisset de

aestimatione et de solutionibus quae per arbitrum fierent ut Caesar praesens constituerat fore auxilio pollicebatur. Sed fiebat

aequitate decreti et humanitate Treboni qui his temporibus clementer et moderate ius dicendum existimabat ut reperiri non

possent a quibus initium appellandi nasceretur. Nam fortasse inopiam excusare et calamitatem aut propriam suam aut temporum

queri et difficultates auctionandi proponere etiam mediocris est animi; integras vero tenere possessiones qui se debere

fateantur cuius animi aut cuius impudentiae est? Itaque hoc qui postularet reperiebatur nemo. Atque ipsis ad quorum commodum

pertinebat durior inventus est Caelius. Et ab hoc profectus initio ne frustra ingressus turpem causam videretur legem

promulgavit ut sexenni die sine usuris creditae pecuniae solvantur.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti