Libro 3, Paragrafo 34 - Studentville

Libro 3, Paragrafo 34

Quintus: Atqui frater bona tua venia dixerim ista sententia maxime et fallit imperitos et obest saepissime rei publicae cum aliquid verum et rectum esse dicitur sed optineri id est obsisti posse populo negatur. Primum enim obsistitur cum agitur severe deinde vi opprimi in bona causa est melius quam malae cedere. Quis autem non sentit omnem auctoritatem optimatium tabellariam legem abstulisse? Quam populus liber numquam desideravit idem oppressus dominatu ac potentia principum flagitavit. Itaque graviora iudicia de potentissimis hominibus extant vocis quam tabellae. Quam ob rem suffragandi nimia libido in non bonis causis eripienda fuit potentibus non latebra danda populo in qua bonis ignorantibus quid quisque sentiret tabella vitiosum occultaret suffragium. Itaque isti rationi neque lator quisquam est inventus nec auctor umquam bonus.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti