Libro 2, Paragrafo 16 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 16

His enim rebus inbutae mentes haud sane abhorrebunt ab utili aut a vera sententia. Quid est enim verius quam neminem esse oportere tam stulte adrogantem ut in se rationem et mentem putet inesse in caelo mundoque non putet? Aut ut ea quae vix summa ingenii ratione moveri putet? Quem vero astrorum ordines quem dierum noctiumque vicissitudines quem mensum temperatio quemque ea quae gignuntur nobis ad fruendum non gratum esse cogunt hunc hominem omnino numerari qui decet? Quomque omnia quae rationem habent praestent iis quae sint rationis expertia nefasque sit dicere ullam rem praestare naturae omnium rerum rationem inesse in ea confitendum est. Utilis esse autem has opiniones quis neget quom intellegat quam multa firmentur iure iurando quantae saluti sint foederum religiones quam multos divini supplicii metus a scelere revocarit quamque sancta sit societas civium inter ipsos diis inmortalibus interpositis tum iudicibus testibus? Habes legis prooemium; sic enim haec appellat Plato.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti