Libro 5 - Paragrafi da 51 a 55 - Studentville

Libro 5 - Paragrafi da 51 a 55

Paragrafo 46
Caesar receptui

suorum timens crates ad extremum tumulum contra hostem proferri et adversas locari intra has mediocri latitudine fossam tectis

militibus obduci iussit locumque in omnes partes quam maxime impediri. Ipse idoneis locis funditores instruxit ut praesidio

nostris se recipientibus essent. His rebus comparatis legionem reduci iussit. Pompeiani hoc insolentius atque audacius nostros

premere et instare coeperunt cratesque pro munitione obiectas propulerunt ut fossas transcenderent. Quod cum animadvertisset

Caesar veritus ne non reducti sed reiecti viderentur maiusque detrimentum caperetur a medio fere spatio suos per Antonium qui

ei legioni praeerat cohortatus tuba signum dari atque in hostes impetum fieri iussit. Milites legionis VIIII subito conspirati

pila coniecerunt et ex inferiore loco adversus clivum incitati cursu praecipites Pompeianos egerunt et terga vertere coegerunt;

quibus ad recipiendum crates deiectae longuriique obiecti et institutae fossae magno impedimento fuerunt. Nostri vero qui satis

habebant sine detrimento discedere compluribus interfectis V omnino suorum amissis quietissime se receperunt pauloque citra eum

locum aliis comprehensis collibus munitiones perfecerunt.

Paragrafo 47
Erat nova et

inusitata belli ratio cum tot castellorum numero tantoque spatio et tantis munitionibus et toto obsidionis genere tum etiam

reliquis rebus. Nam quicumque alterum obsidere conati sunt perculsos atque infirmos hostes adorti aut proelio superatos aut

aliqua offensione permotos continuerunt cum ipsi numero equitum militumque praestarent; causa autem obsidionis haec fere esse

consuevit ut frumento hostes prohiberent. At tum integras atque incolumes copias Caesar inferiore militum numero continebat cum

illi omnium rerum copia abundarent; cotidie enim magnus undique navium numerus conveniebat quae commeatum supportarent neque

ullus flare ventus poterat quin aliqua ex parte secundum cursum haberent. Ipse autem consumptis omnibus longe lateque frumentis

summis erat in angustiis. Sed tamen haec singulari patientia milites ferebant. Recordabantur enim eadem se superiore anno in

Hispania perpessos labore et patientia maximum bellum confecisse meminerant ad Alesiam magnam se inopiam perpessos multo etiam

maiorem ad Avaricum maximarum gentium victores discessisse. Non illi hordeum cum daretur non legumina recusabant; pecus vero

cuius rei summa erat ex Epiro copia magno in honore habebant.

Paragrafo 48
st autem

genus radicis inventum ab eis qui fuerant vacui ab operibus quod appellatur chara quod admixtum lacte multum inopiam levabat.

Id ad similitudinem panis efficiebant. Eius erat magna copia. Ex hoc effectos panes cum in colloquiis Pompeiani famem nostris

obiectarent vulgo in eos iaciebant ut spem eorum minuerent.

Paragrafo 49
Iamque

frumenta maturescere incipiebant atque ipsa spes inopiam sustentabat quod celeriter se habituros copiam confidebant; crebraeque

voces militum in vigiliis colloquiisque audiebantur prius se cortice ex arboribus victuros quam Pompeium e manibus dimissuros.

Libenter etiam ex perfugis cognoscebant equos eorum tolerari reliqua vero iumenta interisse; uti autem ipsos valetudine non

bona cum angustiis loci et odore taetro ex multitudine cadaverum et cotidianis laboribus insuetos operum tum aquae summa inopia

affectos. Omnia enim flumina atque omnes rivos qui ad mare pertinebant Caesar aut averterat aut magnis operibus obstruxerat

atque ut erant loca montuosa et aspera angustias vallium sublicis in terram demissis praesaepserat terramque aggesserat ut

aquam contineret. Itaque illi necessario loca sequi demissa ac palustria et puteos fodere cogebantur atque hunc laborem ad

cotidiana opera addebant; qui tamen fontes a quibusdam praesidiis aberant longius et celeriter aestibus exarescebant. At

Caesaris exercitus optima valetudine summaque aquae copia utebatur tum commeatus omni genere praeter frumentum abundabat;

quibus cotidie melius succedere tempus maioremque spem maturitate frumentorum proponi videbant.

Paragrafo 50
In novo genere belli novae ab utrisque bellandi rationes reperiebantur. Illi

cum animadvertissent ex ignibus noctu cohortes nostras ad munitiones excubare silentio aggressi universi intra multitudinem

sagittas coniciebant et se confestim ad suos recipiebant. Quibus rebus nostri usu docti haec reperiebant remedia ut alio loco

ignes facerent .

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti