Ad ea Sulla pro se breviter et modice de pace et communibus rebus multis disseruit. Denique
regi patefacit quod polliceatur senatum et populum Romanum quoniam armis amplius valuissent non in gratiam habituros; faciendum
ei aliquid quod illorum magis quam sua rettulisse videretur. Id adeo in promptu esse quoniam copiam Iugurthae haberet. Quem si
Romanis tradidisset fore ut illi plurimum deberetur; amicitiam foedus Numidiae partem quam nunc peteret tum ultro adventuram.
Rex primo negitare: cognationem affinitatem praeterea foedus interuenisse; ad hoc metuere ne fluxa fide usus popularium animos
auerteret quis et Iugurtha carus et Romani inuisi erant. Denique saepius fatigatus lenitur et ex voluntate Sullae omnia se
facturum promittit. Ceterum ad simulandam pacem cuius Numida defessus bello auidissimus erat quae utilia visa constituunt. Ita
composito dolo digrediuntur.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio