Bellum Iugurthinum Paragrafo 14: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 14

“Patres conscripti Micipsa pater meus moriens mihi praecepit uti regni Numidiae tantummodo

procurationem existimarem meam ceterum ius et imperium eius penes vos esse; simul eniterer domi militiaeque quam maximo usui

esse populo Romano; vos mihi cognatorum vos affinium loco ducerem: si ea fecissem in vestra amicitia exercitum divitias

munimenta regni me habiturum. Quae cum praecepta parentis mei agitarem Iugurtha homo omnium quos terra sustinet sceleratissimus

contempto imperio vestro Masinissae me nepotem et iam ab stirpe socium atque amicum populi Romani regno fortunisque omnibus

expulit. Atque ego patres conscripti quoniam eo miseriarum venturus eram vellem potius ob mea quam ob maiorum meorum beneficia

posse me a vobis auxilium petere ac maxime deberi mihi beneficia a populo Romano quibus non egerem secundum ea si desideranda

erant uti debitis uterer. Sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas est neque mihi in manu fuit Iugurtha qualis foret ad vos

confugi patres conscripti quibus quod mihi miserrimum est cogor prius oneri quam usui esse. Ceteri reges aut bello victi in

amicitiam a vobis recepti sunt aut in suis dubiis rebus societatem vestram appetiuerunt; familia nostra cum populo Romano bello

Carthaginiensi amicitiam instituit quo tempore magis fides eius quam fortuna petenda erat. Quorum progeniem vos patres

conscripti nolite pati me nepotem Masinissae frustra a vobis auxilium petere. Si ad impetrandum nihil causae haberem praeter

miserandam fortunam quod paulo ante rex genere fama atque copiis potens nunc deformatus aerumnis inops alienas opes expecto

tamen erat maiestatis populi Romani prohibere iniuriam neque pati cuiusquam regnum per scelus crescere. Verum ego iis finibus

eiectus sum quos maioribus meis populus Romanus dedit unde pater et auos meus una vobiscum expulere Syphacem et

Carthaginiensis. Vestra beneficia mihi erepta sunt patres conscripti vos in mea iniuria despecti estis. Eheu me miserum! Hucine

Micipsa pater beneficia tua euasere ut quem tu parem cum liberis tuis regnique participem fecisti is potissimum stirpis tuae

extinctor sit? Numquamne ergo familia nostra quieta erit? Semperne in sanguine ferro fuga versabitur? Dum Carthaginienses

incolumes fuere iure omnia saeva patiebamur: hostes ab latere vos amici procul spes omnis in armis erat. Postquam illa pestis

ex Africa eiecta est laeti pacem agitabamus quippe quis hostis nullus erat nisi forte quem vos iussissetis. Ecce autem ex

improuiso Iugurtha intoleranda audacia scelere atque superbia sese efferens fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto

primum regnum eius sceleris sui praedam fecit; post ubi me isdem dolis nequit capere nihil minus quam vim aut bellum

expectantem in imperio vestro sicuti videtis extorrem patria domo inopem et coopertum miseriis effecit ut ubiuis tutius quam in

meo regno essem. Ego sic existimabam patres conscripti uti praedicantem audiueram patrem meum qui vestram amicitiam diligenter

colerent eos multum laborem suscipere ceterum ex omnibus maxime tutos esse. Quod in familia nostra fuit praestitit uti in

omnibus bellis adesset vobis; nos uti per otium tuti simus in vestra manu est patres conscripti. Pater nos duos fratres

reliquit tertium Iugurtham beneficiis suis ratus est coniunctum nobis fore. Alter eorum necatus est alterius ipse ego manus

impias vix effugi. Quid agam? Aut quo potissimum infelix accedam? Generis praesidia omnia extincta sunt. Pater uti necesse erat

naturae concessit. Fratri quem minime decuit propinquos per scelus vitam eripuit. Affinis amicos propinquos ceteros meos alium

alia clades oppressit: capti ab Iugurtha pars in crucem acti pars bestiis obiecti sunt pauci quibus relicta est anima clausi in

tenebris cum maerore et luctu morte grauiorem vitam exigunt. Si omnia quae aut amisi aut ex necessariis aduersa facta sunt

incolumia manerent tamen si quid ex improuiso mali accidisset vos implorarem patres conscripti quibus pro magnitudine imperi

ius et iniurias omnis curae esse decet. Nunc vero exul patria domo solus atque omnium honestarum rerum egens quo accedam aut

quos appellem? Nationesne an reges qui omnes familiae nostrae ob vestram amicitiam infesti sunt? An quoquam mihi adire licet

ubi non maiorum meorum hostilia monumenta plurima sint? Aut quisquam nostri misereri potest qui aliquando vobis hostis fuit?

Postremo Masinissa nos ita instituit patres conscripti ne quem coleremus nisi populum Romanum ne societates ne foedera nova

acciperemus: abunde magna praesidia nobis in vestra amicitia fore; si huic imperio fortuna mutaretur una occidendum nobis esse.

Virtute ac dis volentibus magni estis et opulenti omnia secunda et oboedientia sunt: quo facilius sociorum iniurias curare

licet. Tantum illud vereor ne quos privata amicitia Iugurthae parum cognita transuersos agat. Quos ego audio maxima ope niti

ambire fatigare vos singulos ne quid de absente incognita causa statuatis; fingere me verba et fugam simulare cui licuerit in

regno manere. Quod utinam illum cuius impio facinore in has miserias proiectus sum eadem haec simulantem videam et aliquando

aut apud vos aut apud deos immortalis rerum humanarum cura oriatur: ne ille qui nunc sceleribus suis ferox atque praeclarus est

omnibus malis excruciatus impietatis in parentem nostrum fratris mei necis mearumque miseriarum grauis poenas reddat. Iam iam

frater animo meo carissime quamquam tibi immaturo et unde minime decuit vita erepta est tamen laetandum magis quam dolendum

puto casum tuum. Non enim regnum sed fugam exilium egestatem et omnis has quae me premunt aerumnas cum anima simul amisisti. At

ego infelix in tanta mala praecipitatus ex patrio regno rerum humanarum spectaculum praebeo incertus quid agam tuasne iniurias

persequar ipse auxili egens an regno consulam cuius vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet. utinam emori fortunis

meis honestus exitus esset neu viuere contemptus viderer si defessus malis iniuriae concessissem. Nunc neque viuere libet neque

mori licet sine dedecore. Patres conscripti per vos per liberos atque parentis vestros per maiestatem populi Romani subuenite

mihi misero ite obviam iniuriae nolite pati regnum Numidiae quod vestrum est per scelus et sanguinem familiae nostrae

tabescere.”

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti