Paragrafo 30 - Studentville

Paragrafo 30

Postquam res in

Africa gestas quoque modo actae forent fama diuulgauit Romae per omnis locos et conventus de facto consulis agitari. Apud

plebem grauis invidia patres solliciti erant: probarentne tantum flagitium an decretum consulis subuerterent parum constabat.

Ac maxime eos potentia Scauri quod is auctor et socius Bestiae ferebatur a vero bonoque impediebat. At C. Memmius cuius de

libertate ingeni et odio potentiae nobilitatis supra diximus inter dubitationem et moras senatus contionibus populum ad

vindicandum hortari monere ne rem publicam ne libertatem suam desererent multa superba et crudelia facinora nobilitatis

ostendere; prorsus intentus omni modo plebis animum incendebat. Sed quoniam ea tempestate Romae Memmi facundia clara pollensque

fuit decere existimaui unam ex tam multis orationem eius perscribere ac potissimum ea dicam quae in contione post reditum

bestiae huiusce modi verbis disseruit:

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti