Bellum Iugurthinum di Sallustio: versione paragrafo 6
Qui ubi primum adolevit pollens viribus decora facie sed multo maxime ingenio validus non
se luxu neque inertiae corrumpendum dedit sed uti mos gentis illius est equitare iaculari; cursu cum aequalibus certare et cum
omnis gloria anteiret omnibus tamen carus esse; ad hoc pleraque tempora in venando agere leonem atque alias feras primus aut in
primis ferire: plurimum facere [et] minimum ipse de se loqui. Quibus rebus Micipsa tametsi initio laetus fuerat existimans
virtutem Iugurthae regno suo gloriae fore tamen postquam hominem adulescentem exacta sua aetate et parvis liberis magis
magisque crescere intellegit vehementer eo negotio permotus multa cum animo suo voluebat. Terrebat eum natura mortalium avida
imperi et praeceps ad explendam animi cupidinem praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis quae etiam mediocris viros spe
praedae transversos agit ad hoc studia Numidarum in Iugurtham accensa ex quibus si talem virum dolis interfecisset ne qua
seditio aut bellum oriretur anxius erat.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio