Paragrafo 17 - Studentville

Paragrafo 17

Quid ita? quia non alio facinore clari homines, alio obscuri

necantur. Intersit inter vitae dignitatem summorurn atque infimorum: mors quidem inlata per scelus isdem et poenis teneatur et

legibus. Nisi forte magis erit parricida, si qui consularem patrem quam si quis humilem necarit: aut eo mors atrocior erit P.

Clodi, quod is in monumentis maiorum suorum sit interfectus – hoc enim ab istis saepe dicitur; proinde quasi Appius ille Caecus

viam muniverit, non qua populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur!

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti