Paragrafo 85 - Studentville

Paragrafo 85

Non est humano consilio ne mediocri quidem iudices deorum immortalium cura res illa perfecta. Religiones me hercule ipsae quae illam beluam cadere viderunt commosse se videntur et ius in illo suum retinuisse. Vos enim iam Albani tumuli atque luci vos inquam imploro atque obtestor; vosque Albanorum obrutae arae sacrorum populi Romani sociae et aequales quas ille praeceps amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum insanis molibus oppresserat. Vestrae tum [arae] vestrae religiones viguerunt; vestra vis valuit quam ille omni scelere polluerat. Tuque ex tuo edito monte Latiaris sancte Iuppiter cuius ille lacus nemora finisque saepe omni nefario stupro et scelere macularat aliquando ad eum poeniendum oculos aperuisti. Vobis illae vobis vestro in conspectu serae sed iustae tamen et debitae poenae solutae sunt.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti