Paragrafo 53 - Studentville

Paragrafo 53

Videamus nunc (id quod caput est) locus ad insidias ille ipse ubi congressi sunt utri tandem fuerit aptior. Id vero iudices etiam dubitandum et diutius cogitandum est? Ante fundum Clodi quo in fundo propter insanas illas substructiones facile hominum mille versabantur valentium edito adversari atque excelso loco superiorem se fore putarat Milo et ob eam rem eum locum ad pugnam potissimum elegerat? an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui ipsius loci spe facere impetum cogitarat? Res loquitur ipsa iudices quae semper valet plurimum.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti