Paragrafo 21 - Studentville

Paragrafo 21

Non fuit ea causa iudices profecto non fuit cur sibi censeret Pompeius quaestionem ferendam; sed homo sapiens atque alta et divina quadam mente praeditus multa vidit: fuisse illum sibi inimicum familiarem Milonem; in communi omnium laetitia si etiam ipse gauderet timuit ne videretur infirmior fides reconciliatae gratiae; multa etiam alia vidit sed illud maxime quamvis atrociter ipse tulisset vos tamen fortiter iudicaturos. Itaque delegit ex florentissimis ordinibus ipsa lumina: neque vero quod non nulli dictitant secrevit in iudicibus legendis amicos meos. Neque enim hoc cogitavit vir iustissimus; neque in bonis viris legendis id adsequi potuisset etiam si cupisset. Non enim mea gratia familiaritatibus continetur quae late patere non possunt propterea quod consuetudines victus non possunt esse cum multis; sed si quid possumus ex eo possumus quod res publica nos coniunxit cum bonis: ex quibus ille cum optimos viros legeret idque maxime ad fidem suam pertinere arbitraretur non potuit legere non studiosos mei.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti