Pro Caelio Paragrafo 20: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 20

Nec tamen illud genus alterum nocturnorum testium pertimesco. Est enim dictum ab illis fore qui dicerent uxores suas a cena redeuntes attrectatas esse a Caelio. Graves erunt homines qui hoc iurati dicere audebunt cum sit iis confitendum numquam se ne congressu quidem et constituto coepisse de tantis iniuriis experiri. Sed totum genus oppugnationis huius iudices et iam prospicitis animis et cum inferetur propulsare debebitis. Non enim ab isdem accusatur M. Caelius a quibus oppugnatur; palam in eum tela iaciuntur clam subministrantur.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti