Pro Caelio Paragrafo 21: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 21

Neque id ego dico ut invidiosum sit in eos quibus gloriosum etiam hoc esse debet. Funguntur officio defendunt suos faciunt quod viri fortissimi solent; laesi dolent irati efferuntur pugnant lacessiti. Sed vestrae sapientiae tamen est iudices non si causa iusta est viris fortibus oppugnandi M. Caelium ideo vobis quoque vos causam putare esse iustam alieno dolori potius quam vestrae fidei consulendi. Nam quae sit multitudo in foro quae genera quae studia quae varietas hominum videtis. Ex hac copia quam multos esse arbitramini qui hominibus potentibus gratiosis disertis cum aliquid eos velle arbitrentur ultro se offerre soleant operam navare testimonium polliceri ?

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti