Ac prima pars fuit illa, quae me minus movebat, fuisse meo necessario Bestiae Caelium familiarem,
cenasse apud eum, ventitasse domum, studuisse praeturae. Non me haec movent; quae perspicue falsa sunt; etenim eos una cenasse
dixit, qui aut absunt, aut quibus necesse est idem dicere. Neque vero illud me commovet, quod sibi in Lupercis sodalem esse
Caelium dixit. Fera quaedam sodalitas et plane pastoricia atque agrestis germanorum Lupercorum, quorum coitio illa silvestris
ante est instituta quam humanitas atque leges, siquidem non modo nomina deferunt inter se sodales, sed etiam commemorant
sodalitatem in accusando, ut, ne quis id forte nesciat, timere videantur!
- Latino
- Pro Caelio
- Cicerone