Paragrafo 1 - Studentville

Paragrafo 1

Si quis iudices forte nunc adsit ignarus legum iudiciorum consuetudinis nostrae miretur profecto quae sit tanta atrocitas huiusce causae quod diebus festis ludisque publicis omnibus forensibus negotiis intermissis unum hoc iudicium exerceatur nec dubitet quin tanti facinoris reus arguatur ut eo neglecto civitas stare non possit; idem cum audiat esse legem quae de seditiosis consceleratisque civibus qui armati senatum obsederint magistratibus vim attulerint rem publicam oppugnarint cotidie quaeri iubeat: legem non improbet crimen quod versetur in iudicio requirat; cum audiat nullum facinus nullam audaciam nullam vim in iudicium vocari sed adulescentem illustri ingenio industria gratia accusari ab eius filio quem ipse in iudicium et vocet et vocarit oppugnari autem opibus meretriciis: [Atratini] illius pietatem non reprehendat muliebrem libidinem comprimendam putet vos laboriosos existimet quibus otiosis ne in communi quidem otio liceat esse.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti