Pro Caelio - Paragrafo 34: versione tradotta - StudentVille

Pro Caelio - Paragrafo 34

Qui profecto si exstiterit sic aget ac sic loquetur: “Mulier quid tibi cum Caelio quid cum homine adulescentulo quid cum alieno? Cur aut tam familiaris huic fuisti ut aurum commodares aut tam inimica ut venenum timeres? Non patrem tuum videras non patruum non avum non proavum non abavum non atavum audieras consules fuisse; non denique modo te Q. Metelli matrimonium tenuisse sciebas clarissimi ac fortissimi viri patriaeque amantissimi qui simul ac pedem limine extulerat omnes prope cives virtute gloria dignitate superabat? Cum ex amplissimo genere in familiam clarissimam nupsisses cur tibi Caelius tam coniunctus fuit? cognatus adfinis viri tui familiaris? Nihil eorum. Quid igitur fuit nisi quaedam temeritas ac libido? Nonne te si nostrae imagines viriles non commovebant ne progenies quidem mea Q. illa Claudia aemulam domesticae laudis in gloria muliebri esse admonebat non virgo illa Vestalis Claudia quae patrem complexa triumphantem ab inimico tribuno plebei de curru detrahi passa non est? Cur te fraterna vitia potius quam bona paterna et avita et usque a nobis cum in viris tum etiam in feminis repetita moverunt? Ideone ego pacem Pyrrhi diremi ut tu amorum turpissimorum cotidie foedera ferires ideo aquam adduxi ut ea tu inceste uterere ideo viam munivi ut eam tu alienis viris comitata celebrares?”

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti