Nam quod aes alienum obiectum est sumptus reprehensi tabulae flagitatae videte quam pauca respondeam. Tabulas qui in patris potestate est nullas conficit. Versuram numquam omnino fecit ullam. Sumptus unius generis obiectus est habitationis; triginta milibus dixistis eum habitare. Nunc demum intellego P. Clodi insulam esse venalem cuius hic in aediculis habitat decem ut opinor milibus. Vos autem dum illi placere voltis ad tempus eius mendacium vestrum accommodavistis.
- Latino
- Pro Caelio
- Cicerone