Numidae paucis diebus iussa efficiunt. litterae Adherbalis in senatu
recitatae quarum sententia haec fuit: “Non mea culpa saepe ad vos oratum mitto patres conscripti sed vis Iugurthae subigit quem
tanta libido extinguendi me invasit ut neque vos neque deos immortalis in animo habeat sanguinem meum quam omnia malit. Itaque
quintum iam mensem socius et amicus populi Romani armis obsessus teneor; neque mihi Micipsae patris mei beneficia neque vestra
decreta auxiliantur; ferro an fame acrius urgear incertus sum. Plura de Iugurtha scribere dehortatur me fortuna mea et iam
antea expertus sum parum fidei miseris esse; nisi tamen intellego illum supra quam ego sum petere neque simul amicitiam vestram
et regnum meum sperare. utrum grauius existimet nemini occultum est. Nam initio occidit Hiempsalem fratrem meum deinde patrio
regno me expulit. Quae sane fuerint nostrae iniuriae nihil ad vos. Verum nunc vestrum regnum armis tenet me quem vos
imperatorem Numidis posuistis clausum obsidet; legatorum verba quanti fecerit pericula mea declarant. Quid est relicuum nisi
vis vestra quo moveri possit? nam ego quidem vellem et haec quae scribo et illa quae antea in senatu questus sum uana forent
potius quam miseria mea fidem verbis faceret. Sed quoniam eo natus sum ut Iugurthae scelerum ostentui essem non iam mortem
neque aerumnas tantummodo inimici imperium et cruciatus corporis deprecor. regno Numidiae quod vestrum est uti libet consulite;
me manibus impiis eripite per maiestatem imperi per amicitiae fidem si ulla apud vos memoria remanet aui mei Masinissae.”
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio