Quis rebus cognitis Bocchus per litteras a Mario petiuit uti Sullam ad se mitteret cuius
arbitratu communibus negotiis consuleretur. Is missus cum praesidio equitum atque [peditum] funditorum Baliarium. Praeterea
iere sagittarii et cohors Paeligna cum uelitaribus armis itineris properandi causa neque his secus atque aliis armis aduersum
tela hostium quod ea levia sunt muniti. Sed in itinere quinto denique die Volux filius Bocchi repente in campis patentibus cum
mille non amplius equitibus sese ostendit qui temere et effuse euntes Sullae aliisque omnibus et numerum ampliorem vero et
hostilem metum efficiebant. Igitur se quisque expedire arma atque tela temptare intendere; timor aliquantus sed spes amplior
quippe victoribus et aduersum eos quos saepe vicerant. Interim equites exploratum praemissi rem uti erat quietam nuntiant.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio