Bellum Iugurthinum Paragrafo 7: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 7

Bellum Iugurthinum di Sallustio: versione tradotta Paragrafo 7

His difficultatibus circumventus ubi videt neque per vim neque insidiis
opprimi posse hominem tam

acceptum popularibus quod erat Iugurtha manu
promptus et appetens gloriae militaris statuit eum obiectare periculis et
eo

modo fortunam temptare. Igitur bello Numantino Micipsa cum populo Romano
equitum atque peditum auxilia mitteret sperans vel

ostentando virtutem vel
hostium saevitia facile eum occasurum praefecit Numidis quos in Hispaniam
mittebat. Sed ea res

longe aliter ac ratus erat evenit. Nam Iugurtha ut
erat impigro atque acri ingenio ubi naturam P. Scipionis qui tum

Romanis
imperator erat et morem hostium cognovit multo labore multaque cura
praeterea modestissime parendo et saepe

obviam eundo periculis in tantam
claritudinem brevi pervenerat ut nostris vehementer carus Numantinis
maximo terrori

esset. Ac sane quod difficillimum in primis est et proelio
strenuos erat et bonus consilio quorum alterum ex providentia

timorem
alterum ex audacia temeritatem afferre plerumque solet. Igitur imperator
omnis fere res asperas per Iugurtham

agere in amicis habere magis magisque
eum in dies amplecti quippe cuius neque consilium neque inceptum ullum
frustra

erat. Hoc accedebat munificentia animi atque ingeni sollertia
quibus rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia

coniunxerat.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti