Paragrafo 8 - Studentville

Paragrafo 8

Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles quibus
divitiae bono honestoque potiores erant factiosi

domi potentes apud
socios clari magis quam honesti qui Iugurthae non mediocrem animum
pollicitando accendebant si Micipsa

rex occidisset fore uti solus imperi
Numidiae potiretur: in ipso maximam virtutem Romae omnia venalia esse. Sed
postquam

Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse reverti domum
decrevit donatum atque laudatum magnifice pro contione

Iugurtham in
praetorium abduxit ibique secreto monuit ut potius publice quam privatim
amicitiam populi Romani coleret neu

quibus largiri insuesceret: periculose a
paucis emi quod multorum esset. Si permanere vellet in suis artibus ultro
illi

et gloriam et regnum venturum; sin properantius pergeret suamet ipsum
pecunia praecipitem casurum.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti