Paragrafo 73 - Studentville

Paragrafo 73

Igitur

Metellus ubi de casu Bomilcaris et indicio patefacto ex perfugis cognovit rursus tamquam ad integrum bellum cuncta parat

festinatque. Marium fatigantem de profectione simul et inuitum et offensum sibi parum idoneum ratus domum dimittit. Et Romae

plebes litteris qua de Metello ac Mario missae erant cognitis volenti animo de ambobus acceperant. Imperatori nobilitas quae

antea decori fuit invidiae esse; at illi alteri generis humilitas fauorem addiderat. Ceterum in utroque magis studia partium

quam bona aut mala sua moderata. Praeterea seditiosi magistratus uulgum exagitare Metellum omnibus contionibus capitis

arcessere Mari virtutem in maius celebrare. Denique plebes sic accensa uti opifices agrestesque omnes quorum res fidesque in

manibus sitae erant. relictis operibus frequentarent Marium et sua necessaria post illius honorem ducerent. Ita perculsa

nobilitate post multas tempestates nouo homini consulatus mandatur. Et postea populus a tribuno plebis T. Manlio Mancino

rogatus quem vellet cum Iugurtha bellum gerere frequens Marium iussit. Sed paulo … Decreverat: ea res frustra fuit.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti