Paragrafo 24 - Studentville

Paragrafo 24

At praevaricatione est Asicius liberatus. Perfacile est isti loco respondere mihi praesertim a quo illa causa defensa est. Sed Caelius optimam causam Asici esse arbitratur; cuicuimodi autem sit a sua putat eius esse seiunctam. Neque solum Caelius sed etiam adulescentes humanissimi et doctissimi rectissimis studiis atque optimis artibus praediti Titus Gaiusque Coponii qui ex omnibus maxime Dionis mortem doluerunt qui cum doctrinae studio atque humanitatis tum etiam hospitio Dionis tenebantur. Habitabat apud Titum ut audistis Dio erat ei cognitus Alexandriae. Quid aut hic aut summo splendore praeditus frater eius de M. Caelio existimet ex ipsis si producti erunt audietis.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti