Paragrafo 76 - Studentville

Paragrafo 76

Atque ut iste interpositus sermo deliciarum desidiaeque moreretur (fecit me invito mehercule et multum repugnante sed tamen fecit) nomen amici mei de ambitu detulit; quem absolutum insequitur revocat; nemini nostrum obtemperat est violentior quam vellem. Sed ego non loquor de sapientia quae non cadit in hanc aetatem; de impetu animi loquor de cupiditate vincendi de ardore mentis ad gloriam; quae studia in his iam aetatibus nostris contractiora esse debent in adulescentia vero tamquam in herbis significant quae virtutis maturitas et quantae fruges industriae sint futurae. Etenim semper magno ingenio adulescentes refrenandi potius a gloria quam incitandi fuerunt; amputanda plura sunt illi aetati siquidem efflorescit ingenii laudibus quam inserenda.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti