Paragrafo 25 - Studentville

Paragrafo 25

Rursus autem, ne omnes a physicis

inrideamur si dicamus quicquam fieri sine causa, distinguendum est et ita dicendum, ipsius individui hanc esse naturam, ut

pondere et gravitate moveatur, eamque ipsam esse causam, cur ita feratur. Similiter ad animorum motus voluntarios non est

requirenda externa causa; motus enim voluntarius eam naturam in se ipse continet, ut sit in nostra potestate nobisque pareat,

nec id sine causa; eius rei enim causa ipsa natura est.

  • Latino
  • De Fato
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti