Paragrafo 32 - Studentville

Paragrafo 32

. Haec artius

adstringi ratio non potest. Nam si quis velit idem referre atque ita dicere: ‘Si omne futurum ex aeternitate verum est, ut

ita certe eveniat, quem ad modum sit futurum, omnia necesse est conligatione naturali conserte contexteque fieri’, nihil

dicat. Multum enim differt, utrum causa naturalis ex aeternitate futura vera efficiat, an etiam sine aeternitate naturali,

futura quae sint, ea vera esse possint intellegi. Itaque dicebat Carneades ne Apollinem quidem futura posse dicere nisi ea,

quorum causas natura ita contineret, ut ea fieri necesse esset.

  • Latino
  • De Fato
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti