Paragrafo 27 - Studentville

Paragrafo 27

Sed haec omittam; ad illa quae me magis moverunt respondebo. Deliciarum obiurgatio fuit longa etiam lenior plusque disputationis habuit quam atrocitatis quo etiam audita est attentius. Nam P. Clodius amicus meus cum se gravissime vehementissimeque iactaret et omnia inflammatus ageret tristissimis verbis voce maxima tametsi probabam eius eloquentiam tamen non pertimescebam; aliquot enim in causis eum vide ram frustra litigantem. Tibi autem Balbe respondeo primum precario si licet si fas est defendi a me eum qui nullum convivium renuerit qui in hortis fuerit qui unguenta sumpserit qui Baias viderit.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti