Paragrafo 29 - Studentville

Paragrafo 29

Sed tu mihi videbare ex communi infamia iuventutis aliquam invidiam Caelio velle conflare; itaque omne illud silentium quod est orationi tributum tuae fuit ob eam causam quod uno reo proposito de multorum vitiis cogitabamus. Facile est accusare luxuriem. Dies iam me deficiat si quae dici in eam sententiam possunt coner expromere; de corruptelis de adulteriis de protervitate de sumptibus immensa oratio est. Ut tibi reum neminem sed vitia ista proponas res tamen ipsa et copiose et graviter accusari potest. Sed vestrae sapientiae iudices est non abduci ab reo nec quos aculeos habeat severitas gravitasque vestra cum eos accusator erexerit in rem in vitia in mores in tempora emittere in hominem et in reum cum is non suo crimine sed multorum vitio sit in quoddam odium iniustum vocatus.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti