Paragrafo 66 - Studentville

Paragrafo 66

Verum ut intellego cavebat magis Pompeius quam timebat non ea solum quae timenda erant sed omnia ne vos aliquid timeretis. Oppugnata domus C. Caesaris clarissimi et fortissimi viri per multas noctis horas nuntiabatur. Nemo audierat tam celebri loco nemo senserat: tamen audiebatur. Non poteram Cn. Pompeium praestantissima virtute virum timidum suspicari: diligentiam tota re publica suscepta nimiam nullam putabam. Frequentissimo senatu nuper in Capitolio senator inventus est qui Milonem cum telo esse diceret. Nudavit se in sanctissimo templo quoniam vita talis et civis et viri fidem non faciebat ut eo tacente res ipsa loqueretur.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti