Paragrafo 2 - Studentville

Paragrafo 2

non illa praesidia quae pro templis omnibus cernitis etsi contra vim conlocata sunt non adferunt tamen [oratori] aliquid ut in foro et in iudicio quamquam praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus tamen ne non timere quidem sine aliquo timore possimus. Quae si opposita Miloni putarem cederem tempori iudices nec inter tantam vim armorum existimarem esse oratori locum. Sed me recreat et reficit Cn. Pompei sapientissimi et iustissimi viri consilium qui profecto nec iustitiae suae putaret esse quem reum sententiis iudicum tradidisset eundem telis militum dedere nec sapientiae temeritatem concitatae multitudinis auctoritate publica armare.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti