Paragrafo 82 - Studentville

Paragrafo 82

Quamquam boc animo semper omnes fuimus in patriae proditoribus opprimendis ut quoniam nostra futura esset gloria periculum quoque et invidiam nostram putaremus. Nam quae mihi ipsi tribuenda laus esset cum tantum in consulatu meo pro vobis ac liberis vestris ausus essem si id quod conabar sine maximis dimicationibus meis me esse ausurum arbitrarer? Quae mulier sceleratum ac perniciosum civem interficere non auderet si periculum non timeret? Proposita invidia morte poena qui nihilo segnius rem publicam defendit is vir vere putandus est. Populi grati est praemiis adficere bene meritos de re publica civis; viri fortis ne suppliciis quidem moveri ut fortiter fecisse paeniteat.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti