Sed intellegis pro tua praestanti prudentia Cn. Domiti cum hac sola rem esse nobis. Quae si se aurum Caelio commodasse non dicit si venenum ab hoc sibi paratum esse non arguit petulanter facimus si matrem familias secus quam matronarum sanctitas postulat nominamus. Sin ista muliere remota nec crimen ullum nec opes ad oppugnandum Caelium illis relinquuntur quid est aliud quod nos patroni facere debeamus nisi ut eos qui insectantur repellamus? Quod quidem facerem vehementius nisi intercederent mihi inimicitiae cum istius mulieris virofratre volui dicere; semper hic erro. Nunc agam modice nec longius progrediar quam me mea fides et causa ipsa coget. Neque enim muliebres umquam inimicitias mihi gerendas putavi praesertim cum ea quam omnes semper amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putaverunt.
- Latino
- Pro Caelio
- Cicerone