Pro Milone Pro Milone: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 33

An vero iudices vos soli ignoratis? vos hospites in hac urbe versamini? vestrae peregrinantur aures neque in hoc pervagato civitatis sermone versantur quas ille leges–si leges nominandae sunt ac non faces urbis pestes rei publicae–fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus? Exhibe quaeso Sexte Clodi exhibe librarium illud legum vestrarum quod te aiunt eripuisse e domo et ex mediis armis turbaque nocturna tamquam Palladium sustulisse ut praeclarum videlicet munus atque instrumentum tribunatus ad aliquem si nactus esses qui tuo arbitrio tribunatum gereret deferre posses. Atque per . . . an huius ille legis quam Clodius a se inventam gloriatur mentionem facere ausus esset vivo Milone non dicam consule? De nostrum enim omnium–non audeo totum dicere. Videte quid ea viti lex habitura fuerit cuius periculosa etiam reprehensio est. Et aspexit me illis quidem oculis quibus tum solebat cum omnibus omnia minabatur. Movet me quippe lumen curiae!
Quid? tu me tibi iratum Sexte putas cuius inimicissimum multo crudelius etiam poenitus es quam erat humanitatis meae postulare? Tu P. Clodi cruentum cadaver eiecisti domo; tu in publicum abiecisti; tu spoliatum imaginibus exsequiis pompa laudatione infelicissimis lignis semiustilatum nocturnis canibus dilaniandum reliquisti. Qua re etsi nefarie fecisti tamen quoniam in meo inimico crudelitatem exprompsisti tuam laudare non possum irasci certe non debeo.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti