Paragrafo 27 - Studentville

Paragrafo 27

Interim cum sciret Clodius–neque enim erat difficile scire–iter sollemne legitimum necessarium ante diem xiii. Kalendas Februarias Miloni esse Lanuvium ad flaminem prodendum [quod erat dictator Lanuvi Milo] Roma subito ipse profectus pridie est ut ante suum fundum quod re intellectum est Miloni insidias conlocaret. Atque ita profectus est ut contionem turbulentam in qua eius furor desideratus est [quae illo ipso die habita est] relinqueret quam nisi obire facinoris locum tempusque voluisset numquam reliquisset.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti