Silent enim leges inter arma; nec se exspectari iubent cum ei qui exspectare velit ante iniusta poena luenda sit quam iusta repetenda. Etsi persapienter et quodam modo tacite dat ipsa lex potestatem defendendi quae non hominem occidi sed esse cum telo hominis occidendi causa vetat; ut cum causa non telum quaereretur qui sui defendendi causa telo esset usus non minis occidendi causa habuisse telum iudicaretur. Quapropter hoc maneat in causa iudices non enim dubito quin probaturus sim vobis defensionem meam si id memineritis quod oblivisci non potestis insidiatorem iure interfici posse.
- Latino
- Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone