Pro Caelio Paragrafo 36: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 36

Sin autem urbanius me agere mavis sic agam tecum; removebo illum senem durum ac paene agrestem; ex his igitur tuis sumam aliquem ac potissimum minimum fratrem qui est in isto genere urbanissimus; qui te amat plurimum qui propter nescio quam credo timiditatem et nocturnos quosdam inanes metus tecum semper pusio cum maiore sorore cubitavit. Eum putato tecum loqui: “Quid tumultuaris soror? quid insanis?

Quid clamorem exorsa verbis parvam rem magnam facis?

Vicinum adulescentulum aspexisti; candor huius te et proceritas vultus oculique pepulerunt; saepius videre voluisti; fuisti non numquam in isdem hortis; vis nobilis mulier illum filium familias patre parco ac tenaci habere tuis copiis devinctum; non potes; calcitrat respuit non putat tua dona esse tanti; confer te alio. Habes hortos ad Tiberim ac diligenter eo loco paratos quo omnis iuventus natandi causa venit; hinc licet condiciones cotidie legas; cur huic qui te spernit molesta es?”

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti