Paragrafo 33 - Studentville

Paragrafo 33

Sed tamen ex ipsa quaeram prius utrum me secum severe et graviter et prisce agere malit an remisse et leniter et urbane. Si illo austero more ac modo aliquis mihi ab inferis excitandus est ex barbatis illis non hac barbula qua ista delectatur sed illa horrida quam in statuis antiquis atque imaginibus videmus qui obiurget mulierem et pro me loquatur ne mihi ista forte suscenseat. Exsistat igitur ex hac ipsa familia aliquis ac potissimum Caecus ille; mini mum enim dolorem capiet qui istam non videbit.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti