Paragrafo 36 - Studentville

Paragrafo 36

Reliquum est ut iam illum natura ipsius consuetudoque defendat hunc autem haec eadem coarguat. Nihil per vim umquam Clodius omnia per vim Milo. Quid? ego iudices cum maerentibus vobis urbe cessi iudiciumne timui? non servos non arma non vim? Quae fuisset igitur iusta causa restituendi mei nisi fuisset iniusta eiciendi? Diem mihi credo dixerat multam inrogarat actionem perduellionis intenderat; et mihi videlicet in causa aut mala aut mea non et praeclarissima et vestra iudicium timendum fuit. Servorum et egentium civium et facinorosorum armis meos civis meis consiliis periculisque servatos pro me obici nolui.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti