Sed ubi ea Romae
comperta sunt metus atque maeror civitatem invasere: pars dolere pro gloria imperi pars insolita rerum bellicarum timere
libertati; Aulo omnes infesti ac maxime qui bello saepe praeclari fuerant quod armatus dedecore potius quam manu salutem
quaesiuerat. Ob ea consul Albinus ex delicto fratris invidiam ac deinde periculum timens senatum de foedere consulebat et tamen
interim exercitui supplementum scribere ab sociis et nomine Latino auxilia arcessere denique omnibus modis festinare. Senatus
ita uti par fuerat decernit suo atque populi iniussu nullum potuisse foedus fieri. Consul impeditus a tribunis plebis ne quas
parauerat copias secum portaret paucis diebus in Africam proficiscitur; nam omnis exercitus uti convenerat Numidia deductus in
prouincia hiemabat. Postquam eo venit quamquam persequi Iugurtham et mederi fraternae invidiae animo ardebat cognitis militibus
quos praeter fugam soluto imperio licentia atque lascivia corruperat ex copia rerum statuit sibi nihil agitandum.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio