Paragrafo 40 - Studentville

Paragrafo 40

Verum haec genera virtutum non solum in moribus nostris sed vix iam in libris reperiuntur. Chartae quoque quae illam pristinam severitatem continebant obsoleverunt; neque solum apud nos qui hanc sectam rationemque vitae re magis quam verbis secuti sumus sed etiam apud Graecos doctissimos homines quibus cum facere non possent loqui tamen et scribere honeste et magnifice licebat alia quaedam mutatis Graeciae temporibus praecepta exstiterunt.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti