Paragrafo 42 - Studentville

Paragrafo 42

praesertim iudices cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum subesset quo quidem tempore–scio enim quam timida sit ambitio quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatus–omnia non modo quae reprehendi palam sed etiam obscure quae cogitari possunt timemus rumorem fabulam fictam levem perhorrescimus ora omnium atque oculos intuemur. Nihil est enim tam molle tam tenerum tam aut fragile aut flexibile quam voluntas erga nos sensusque civium qui non modo improbitati irascuntur candidatorum sed etiam in recte factis saepe fastidiunt.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti